- VICLEFUS Johannes
- VICLEFUS JohannesTheologiae in Academia Oxon. Professor, Vir ingeniô acer, vehemens et acutus, Anglorum Apostolus dictus. Papam Haeresiarcham, Antichristum in Scriptura designatum, docuit. Polydor. l. 19. Purgatorium, IMagines, Invocationem SS. Indulgentias, et alia scriptis editis oppugnavit, et ut erat ingeniô promptissimô, duo maxima volumina, quae mole suâ videantur aequare opera B. Augustini, conscripsit. Cochlaeus in Hist. Huss. Biblia S. in linguam vernaculam vertit, secessionem ab Eccles. Roman. fecit, Procerum favore, ipsiusque Regis Eduardi III. gratiâ adiutus. Hinc passim Imagines abolitae: Ptaefulis Cantuariensis Synodum, contra se coactam, risit, terraemotum vocans. Obiit A. C. 1384. Eôdem tempore in Bohemia Milicius, Pragensis contionator, in Francia Iohannes de Rupe Scissa, et Nic. Oremus, Papam Antichristum: in Italia Franc. Petracha Romam Babylonem, esse docuerunt: ut de s. Brigittae in Ecclesiam Romanam invectivis nihil addam. Ex huius libro Alethia, Iohannes Hussus, luce doctrinae salutaris haustâ, eam Pragae spargere coepit, exstimulatus ad id impudentissimis induslgentiarum nundinationibus. Viclefus enim, a Richardo Rege Angliâ pulus, doctrinâque eius ab Episcopis Londinensibus damnatâ, quô tempore prodigiosus terrae motus omnem Augliam concussit, in Bohemiam secedens, Valdensium doctrinae lucem attulerat; revocatus pstea, in patria, ut dictum, decessit. Ossa eius an. 40. post mortem, Concilii Constantiensis decretô, exhumata et cremata. novam lucem patriae attulerunt. Vide Morn. de Myster. Iniq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.